[316] EPISTOLA XVI.

Clarissimo Doctissimoque, nec non nobili ac generoso D.

D. HAYONI a CAMMINGA,

Domino Amniae, Domino suo plurimum colendo

Lovanium.

S.P.

Processus vestri cum Domino Egmondano instituta olim principia, Generose Domine CAMMINGHA, heri sub noctem accepi & confestim perlegi. Videtur autem mihi caute ac prudenter a vobis proposita declinatoria, quam ut adhuc minime deseratis, vehementer etiam atque etiam suadeo. Quin & duas alias habet tua dominatio exceptiones, unam quidem quod non tenearis illius processus reliquias in te suscipere, cum non sis haeres fratris, nec lis in principali, aut etiam in susceptione reliquiarum per illos facienda, sic contestata: alteram vero, quod pendeat hic lis cum Imperatore, quae utique illi est praejudicialis, nam si vincitis hic, male vos convenit in Frisia Egmondanus: si contra, recte. Debetque ideo omnino haec lis esse finita, antequam procedi possit in illa. Iam vero quod ad negotium principale cum Egmondano, nihil video cur nun omnibus modis vincere debeatis, nam instrumenta habetis multo plura & potiora, quam illi habeant, & insuper longi temporis possessionem, quam illi non habent. Nisi igitur aliud sit, quod lateat, non videtur certe prima specie, salva maturiore deliberatione quod D. Egmondanum multum metuere debeatis. Ille alter de quo mihi Frisica lingua nuper scripseras, certe, ut recte conjecisti, uno supplici libello, statim putarat se voti sui compotem fore, quae spes postquam illum fefellit, non audet amplius hiscere. Quo in statu negotium vestrum hic sit, coram tribunali, sive rotula, nondum scio, suspicor tamen responsionem Procuratoris adhuc in pendenti esse, nisi tu aliud scias, a caussae vestrae patronis, quod exquiram his quae nunc sunt ferijs. Bene vale, Clarissime ac Doctissime Domine CAMMINGHA. Salutat dominationem tuam plurimum uxor. Mechliniae IV. Id. Iun. MDLV.

Tuae dominationi paratissimus servitor

JOACHIMUS HOPPERUS.